- BANCUS
- BANCUSvox medii aevi, pro Tribunali: quô nomine duo apud Anglos notissima, teste Spelmannô: Bancus Regius, qui post Parlamentum, supremum est totius Regni tribunal, utpote quod de causis cognoscit capitalibus, criminalibus, aliisque ad coronam et Regni Hospitium pertinentibus. In eo praesidebat olim Capitalis Angliae Iustitiarius, et interdum ipse Rex: hodie vero Capitalis Iustitiarius Banci Regii, cum tribus vel quatuor assessoribus. Et Bancus Communis, ubi placita communia, i. e. lites civiles ex iure inter subditos oriundae tractantur: cui praeest similiter cum 3. vel 4. assessoribus, suus itemque Capitalis Iustitiarius. Pertinet autem ius Banci, proprie ad Regios Iudices, et qui summam administrant iustitiam. Infimarum enim Curiarum, puta Baronum et Hundredorum plano, ut aiunt, pede censentur iudicare, in Iure Civ. pedanei Iudices; Graecis χαμαιδικαςταὶ; Gallis Iuges dessous l'orme, quod prope aedes dominicas, sub ulmo, vel alia arbore, solerent considere, dicti. Huc facit illud ex Querolo, antiqua comoedia, De robore sententias dicunt. Maiorum autem Iudicum sedes, Graecis Βήματα, Romanis sellae vel tribunalia: Minorum, illis Βάθρα, his subsellia vocantur. Sed et antiquissimi moris fuit, e tribunalibus aggestô cespite constructis, ius dicere. Glossar. Archaeol. Sed et in Italia, pro Foro aut Tribunali Iudicum, vox obtinuit, Ital. Banco, Seggia del Guidice. Hinc plures exstant sententiae, seu Iudicata aliquot Iudicum Cumarum et aliarum urbium Italiae, quae in haec verba clauduntur: Lecta, lata --- et pronuntiata fuit haec sententia ----- per D. Potestatem sedentem in Banco, pro Tribunali, etc Sic legitur in Charta Rogerii Sicliae Comitis apud Ughellum Italiae Sacr. Tom. 2. p. 1029. Καὶ δίδο μεν ἀυτῷ ἄδειαν τȏυ ἔχειν βάγκον τȏυ κρατεῖν Κριτὰς καὶ κρίνειν ἀντοὺς, ὁι Ἐπίσκοποι τῆς ενκλησίας ἀυτοῦ, Et concedimus ei potestatem tenendi Bancum etc. Academicis Cruscanis Bancus proprie est mensa illa, cui assident Iudices et Magistratus, cum rationes reddunt, Mercatores, cum pecuniam numerant, cum tabulas accepti et expensi conficiunt. Vide Ioh. Villaneum l. 11. c. 93. Sed et haec legas in Statutis Communiae Mechliniensis MSS. Villa Mechliniensis de coetero habeat plenum banchum, sive sedem 12. Scabinorum Est etiam Bancus, stallum ubi Mercatores merces suas exponunt, in Charta A. C. 1152. apud Catellum Histor. Com. Tolos. l. 2. p. 218. etc. Origo vocis quibusdam ex Abacus; aliis ex Scamnum; nonnullis ex German. Banc subsellium, sedile ligneum longius, quod una plures capitsessores. Quô signisicatu legimus, apud Udalricum in Consuetudinibus Cluniac. Monast. l. 2. c. 36. Duo Sedilia, quae vulgo bancos vocant. Hinc Bancale, apud Durandum Ration. l. 2. c. 3. num. 23. alibique banci seu subsellii sustragulum; tapes, quô scamnum seu bancus insternitur etc. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.